- PETRUS I
- I.PETRUS I.Arragonum Rex, successit A. C. 1094. patri Sanctio I. in obsidione Huescae occiso. Reparatis viribus, caecidit Maurorum 40000. eôdem annô, iterumque A. C. 1096. quatuor eorum Reges confoedeatos superavit, Huescâ. Navarrae quoque Rex fuit, post Patrem, qui illam agnato suo, Sanctio IV. eripuerat. Obiit A. c. 1104. Successit frater Alphonsus. Roderic. Mariana et Turquet. Hist. Hispan. Coeterum, cognomen ab Acinace habuit. Cum prius enim Regnum electivum esset, ab Ordinibus is primus impetravit, ut in posterum successivum esset ac hereditarium; atque hinc caput, quod inter leges Aragonum de electione Regis agebat, strictô acinace decidit, inde nomen adeptus. Nihilominus libertati etiam introductâ hereditariâ successione cautum, ut videre est, apud Hornium Orb. Imp.II.PETRUS I.Cypri Rex ex familia Lusignana, patri Hugoni successit, A. C. 1360. Infideles Salatia, aliisque locis exuit, A. C. 1362. In Franciam dein profectus, huius Angliaeque Reges Avenione permovit, ut praesente Urbanô V. expeditionis sacrae fidem darent. Paulo post tamen, argentô et copiis contentus domum rediit, et Alexandriam A. C. 1365. captam diripuit. A fratris ministris occisus, A. C. 1369. Filius eiusIII.PETRUS I.Dux Borbonius, fil. I. nepos Roberti, e S. Ludovico nati. Cubicularius Galli, aliisque maximis muneribus defunctus, post varia fortitudinis specimina edita, occisus est in praelio Pictaviensi, A. C. 1356. Ex Isabella, filia Caroli Valesii, pater Ludovici II. et septem filiarum.IV.PETRUS I.Dux Britanniae, fil. Roberti II. Comitis Druidensis. Duxit A. C. 1213. Adelheidam, heredem Guidonis Thuartii, ex Constantia filia Conani parvi, Britanniae Ducis. Obiit in mari, ex Oriente redux. A. C. 1250. aetat. 63. Pater Iohannis I. Russi.V.PETRUS I.Episcopus Alexandrinus, post Theonam, A. C. 300. pietate, doctrinâ, constantiâ, sub Diocletiano et Maximiano, probatâ, illustris. Depositô Meletiô, Episcopo Lycopolitanô, ob crimina, ab hoc pulsus, fideles ex exilio per literas ad constantiam est adhortatus. Redux, captus et capite truncatus est. A. C. 310. cum Presbyteris, postquam Ecclesiam suam Alexandro Presbytero commendasset, hortatus ut eam ab Ario diligenter tueretur: quod et hic praestitit, De Visione eius, quâ Dominus scissam sibi ab Ario vestem, conquestus est, vide Baron. in Annal. sub Dioclet. P. Oros. l. 7. c. 18. Scripsit Canones Paenitentiales, et tractatum de divinitate. Arium excommunicavit, quod Meletii schisma foveret, etc. Euseb. Hist. l. 8. et. 9. Hermant. vita S. Athanasii.VI.PETRUS I.Episcopus Antionchenus, Vide Petrus Fullo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.